ARCATURAE

ARCATURAE
ARCATURAE
apud Cassiodor. Variar. l. 3. Ep. 52. Unde miramur, tantâ animositate fuisse litigatum, quod aut terminis testibus, aut iugis montium, aut fluminum ripis, aut arcaturis constructis, aliisque signis evidentibus constat esse definitum: erant huiusmodi arcarum, quae olim terminorum vicem erant, structurae. De his ita Frontinus de limitibus Agror. In Campis vero statuerunt terminos quadratos cursoris et interiiectis locis Arcas et monumenta, vel alia testimonia. Sic passim apud Agrimensores, Arcam in trifinio, in quadrifinio constitutam legere est, quae vox nihil aliud significat, quam terminum in modum arcae constructum. Frontinus iterum, Asculanus ager terminis, in modum arcellae, est demetitus: Cuiusmodi Arcae finalis figuram, ex veteri Hygini libro, exhibet Salmas. infra laudandus. Et hae Arcae finales tantum erant; aliquando vero, et monumentales simul, et finales erant: namque et ipsa monumenta finalia pro terminis plerumque observari solita sunt. Unde et sepulturae finales et monumentales termini, in libris Agrimensorum, et memoriae in finem constitutae occurrunt: certe et Arcae iuxta sepulchra plerumque ponebantur et in ipsis sepulchris arcae consecrabantur finales; sed de his vide supra in voce Arca mortualis, et plura hanc in rem apud Salmas. ad Solin. p. 1206.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”